- TREVIRI
- TREVIRIcuius singularis apud Lucanum, l. 1. v. 441. et Tacit. Hist. l. 3. c. 3. Trevir; quod Cicer. quoque l. 7. ad fam. ep. 13. indicat, cum Trebatium, in Galliis cum Caesare commorantum, sic periocum admonet, Treviros vites censeo. Audio capitales esse: mallem auro, argento, aeriessent: ubi ludit in nomine Trevirorum, quô et gens Belgicae clarissima, et Triumviri capitales Romae ac Triumviri Monetales deisgnabantur, populi fuêre Galliae Belgicae equitatu plurimum totius Galliae valentes, Caes. Comm. loc. cit. Belgarum clarissimi Pomp. Melae, loc. cit. quorum Eburones et Condrusi olim clientes, libertate privati sunt a Vespasiano Imperatore quod ab Imperio deficientes, Classicô ac Tutore ducibus ipsi bellum intulislent, cui sequentibus temporibus sunt restituti, ut apud flavium Vopiscum, in Floriano videre est: versus Mosellam extensi, inter Rhenum ad Ortum, quô separabantur a Germania magna, Mediom atrices et Virodunos ad Meridiem, Remos Tungrosque ad Occasum, et Ubios ad Boream, ubi nunc pars Australis Ducatus Luxemburgici, ac ubi erant Caeraesi sub ipsis contenti, et Ditio Trevirensis, vulgo Stift von Trier: quaeest inter Palatinatum et Veteraviam ad Ortum, Ducatum Luxemburg. ad Occasum, Iuliacensem ad Boream, et Lotharingiam ad Me ridiem. Satis extensa ab Ortu in Occasum, sed valde restricta a Septentrione in Meridiem. Sub proprio Archiepiscopo Electore; iuxta Mosellam. Baudrand. Valeso dioecesis Trevirica Ducatum Luciliburgensem et partem etiam Palatinatus cis Rhenum, complectitur. Eius urbes sunt Treviri, caput provinciae, olim Belgicae primae Metropolis, i. e. omnium Belgatum caput habita, de qua dictum, voce Treveri: Confluentiae Coblents, Bodobriga Boppart, et Sarburgum. Plura apud B. Rhenanum, Rerum Germ. l. 3. cum NotisCl. Ottonis ICti, p. 624.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.